Liber Quartus Regum*

Caput 23: 16

et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec
(* Traductions européennes)

Glose

Tulit ossa,etc. Josias ossa mortuorum cremari super altare jussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idololatriae non solum pecora daemonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem daemonum tradiderunt: quia justo Dei judicio simul cum altari quod idolis fabricaverant, dissipandi erant.Mystice, qui diaboli servitio mancipati, vitam sacrilegam temporaliter finiunt, aeternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita